monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > sectio 8 > ad Corinthios II, 13 > sectio 48 > XVI. OPILIONI COMITI SACRARUM ATHALARICUS REX. (a 527/528) > csg48.377 > bsbClm6224.426 > VIIII. TULUIN V̅· I̅· PATRICIO ATHALARICUS REX. (a 526 fin.) > bnfNAL1585.51 > bsbClm6224.444 > sectio 44 > sectio 23 > 29 > bnfNAL1585.55 > Samuelis I, 22 > bsbClm6224.441 > XXVIII. CASSIODORO V̅· I̅· PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XXVII. IOHANNI V̅· S̅· CONSULARI CAMPANIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXVIIII. ARGOLICO V̅· I̅· PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a 510/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XXVIII. CASSIODORO V̅· I̅· PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)

1 Gratus nobis est eorum semper aspectus qui nostris animis gloriosis actionibus insederunt, quoniam perpetuum obsidem dederunt amoris sui qui apud nos probati sunt studere virtuti.2 proinde magnitudinem tuam glorioso nobis servitio probatam ad comitatum iussis praesentibus evocamus, ut et ornatus de te regalibus crescat obsequiis et tu nostris conspectibus augearis.3 Convenit enim te etiam requiri, qui nostra fecisti eximie tempora praedicari.4 ornasti de conscientiae integritate palatia: dedisti populis altam quietem.5 hinc omnibus factus notior, quia qui voluit te positum in potestate nescivit: praesentati autem tribunalibus iudicem sine damni aliquo terrore viderunt: pretiosior factus cunctis, quia nullo praemio vendebaris.6 quis talem non desideret videre, cui nos publice constat gratiam rettulisse? nam qui alterum reprimere conati sumus, te etiam palatio teste laudavimus.7 tende gradus, accelera festinus adventum.8 alacrem venire convenit, qui se a principe sustineri posse cognoscit.
Cassiodorus HOME

bnf2923.178